

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 3: Versus 33
Quae est mater.[ID.]Non refutat obsequi matri qui dicit:Honora patrem et matrem[Exod. 20.]: sed ostendit se plus debere paternis mysteriis, quam maternis affectibus, idem exemplo monstravit, quod verbo ait:Qui amat patrem autmatrem plus quam me, non est me dignus[Matth. 10.]. Nec fratres injuriose contemnit, sed opus spirituale praeficit cognationi, docens meliorem esse copulam cordium quam corporum.